May 2021 1 66 Report
Potete tradurmi questa versione per favore? Ho cercato di farla ma è un casino >__>?

Quis dubitare, mi Lucili, potest, quin deorum inmortalium munus sit quod vivimus, philosophiae quod bene vivimus? Itaque plus huic nos debemus quam dis, sic ut maius beneficium est bona vita quam vita. Philosophiam di ipsi nobis tribuerunt, cuius scientiam nuli dederunt, facultatem omnibus. Nam philosophiam bonum vulgare di non fecerunt et nos prudentes non nascimur, ergo sapientia hoc in se optimum habet, quod illam sibi quisque parare debet, quod non ab alio petitur. Huius doctrinae opus unum estde divinis humanisque verum invenire: non dubium est quin ab hac numquam recedant religio, pietas, iustitia et comitatus ceterarum virtutum consertarum et inter se cohaerentium. Philosophia docuit colere divina, humana diligere, et penes deos imperium esse, inter homines consortium.

Please enter comments
Please enter your name.
Please enter the correct email address.
You must agree before submitting.

Answers & Comments


Helpful Social

Copyright © 2024 QUIZLIB.COM - All rights reserved.